Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[71]
itaque, expositis
exemplis verarum vaticinationum et somniorum,
Cratippus solet rationem concludere hoc modo:
'Si sine oculis non potest exstare officium et
munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non
[p. 302]
fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis
ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera
cernentium. item igitur, si sine divinatione non
potest officium et munus divinationis exstare, potest
autem quis, cum divinationem habeat, errare
aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam
divinationem semel aliquid esse ita divinatum ut
nihil fortuito cecidisse videatur; sunt autem eius
generis innumerabilia; esse igitur divinationem
confitendum est.'
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.