Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[64]
Divinare autem morientes illo etiam exemplo
confirmat Posidonius, quod affert, Rhodium quendam
morientem sex aequales nominasse et dixisse, qui
primus eorum, qui secundus, qui deinde deinceps
moriturus esset. sed tribus modis censet deorum
appulsu homines somniare: uno, quod praevideat
animus ipse per sese, quippe qui deorum cognatione
teneatur; altero, quod plenus aër sit inmortalium
animorum, in quibus tamquam insignitae notae
veritatis appareant; tertio, quod ipsi di cum dormientibus colloquantur. idque, ut modo dixi,
facilius evenit appropinquante morte, ut animi
futura augurentur.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.