Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[49]
hoc item in Sileni, quem Coelius
sequitur, Graeca historia est (is autem diligentissime
res Hannibalis persecutus est): Hannibalem, cum
cepisset Saguntum, visum esse in somnis a Iove in
deorum concilium vocari; quo cum venisset, Iovem
imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei
unum e concilio datum, quo illum utentem cum
exercitu progredi coepisse; tum ei ducem illum
[p. 278]
praecepisse, ne respiceret; illum autem id diutius
facere non potuisse elatumque cupiditate respexisse;
tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta,
virgulta, tecta pervertere; et eum admiratum
quaesisse de deo quodnam illud esset tale monstrum,
et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut pergeret protinus, quid retro atque a
tergo fieret ne laboraret.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.