Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[39]
20. Sed omittamus oracula; veniamus ad
somnia. De quibus disputans Chrysippus, multis et
minutis somniis colligendis, facit idem quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen
interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti.
dionysii mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit,
ut scriptum apud Philistum est, et doctum hominem
et diligentem et aequalem temporum illorum, cum
praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret,
somniavit se peperisse Satyriscum. huic interpretes
portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nomina-
[p. 270]
bantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem
illa peperisset, clarissimum Graeciae diuturna cum
fortuna fore.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.