Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[33]
cotem autem illam et novaculam
defossam in comitio supraque impositum puteal
accepimus.
Negemus omnia, comburamus annales, ficta haec
esse dicamus, quidvis denique potius quam deos res
humanas curare fateamur. quid? quod scriptum
apud te est de Ti. Graccho, nonne et augurum et
haruspicum comprobat disciplinam? qui cum taber-
[p. 262]
naculum vitio cepisset imprudens, quod inauspicato
pomerium transgressus esset, comitia consulibus
rogandis habuit. nota res est et a te ipso mandata
monumentis. sed et ipse augur Ti. Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione errati sui comprobavit; et haruspicum disciplinae magna accessit
auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti negaverunt iustum comitiorum rogatorem
fuisse.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.