Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
quam vero Graecia
coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam,
Italíam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis
oraculo? aut quod bellum susceptum ab ea sine
consilio deorum est?
2. nec unum genus est divinationis publice privatimque celebratum. nam, ut omittam ceteros
populos, noster quam multa genera complexus est!
principio huius urbis parens Romulus non solum
auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optimus
augur fuisse traditur. deinde auguribus et reliqui
reges usi, et exactis regibus, nihil publice sine
auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. cumque
[p. 226]
magna vis videretur esse et inpetriendis1 consulendisque rebus et monstris interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina, omnem hane ex
Etruria scientiam adhibebant, ne genus esset ullum
divinationis, quod neglectum ab eis videretur.
1 inpetriendis Manutius; impetrandis MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.