Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[103]
quae quidem a te scis et consule et
imperatore summa cum religione esse servata.
praerogativam etiam maiores omen iustorum comitiorum esse voluerunt.
46. Atque ego exempla ominum nota proferam: L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut
cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die
domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam,
quae tum erat admodum parva, osculans animum advertit tristiculam. ' Quid est,' inquit, 'mea Tertia?
quid tristis es? ' ' Mi pater,' inquit,' Persa periit.'
Tum ille arctius puellam complexus, ' Accipio,' inquit,
'mea filia, omen.' Erat autem mortuus catellus eo
nomine.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.