Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
6. “arcem tu quidem Stoicorum,” inquam,
“Quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur,
ut et, si divinatio sit, di sint et, si di sint, sit divinatio.
[p. 234]
Quorum neutrum tam facile quam tu arbitraris
conceditur. nam et natura significari futura sine
deo possunt, et ut sint di potest fieri ut nulla ab
eis divinatio generi humano tributa sit.”
atque ille: “mihi vero,” inquit, “satis est argumenti et esse deos et eos consulere rebus humanis,
quod esse clara et perspicua divinationis genera
iudico. De quibus quid ipse sentiam, si placet,
exponam, ita tamen, si vacas animo neque habes
aliquid, quod huic sermoni praevertendum putes.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.