This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[60]
An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur?
quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quicquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a
natura necesse est, ut, etiamsi praeter consuetudinem
extiterit, praeter naturam tamen non possit existere.
Causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris; si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa, eumque terrorem, quem tibi rei novitas attulerit, naturae [p. 217]
ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus nec caeli
discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec traiectio stellae nec faces visae terrebunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.