This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[52]
Quota enim quaeque res evenit praedicta ab istis? aut, si evenit quippiam, quid
adferri potest, cur non casu id evenerit? Rex Prusias,
cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent. “Ain
tu?” inquit, “carunculae vitulinae mavis quam
imperatori veteri credere?” Quid? ipse Caesar
cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam
ante brumam transmitteret, nonne transmisit? quod
ni fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae
convenissent. Quid ego haruspicum responsa commemorem (possum equidem innumerabilia), quae aut nullos habuerint exitus aut contrarios?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.