This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
cur quidque fieret, non quaerere! Et
eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas
et genera herbarum, scammoniam aristolochiamque radicem, quarum causam ignorares, vim et effectum videres.
21. Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boëthus Stoicus, qui est a te
nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae
non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari
[p. 212]
animadvertique potuerunt. Nattae vero statua
aut aera legum de caelo tacta quid habent observatum ac vetustum? Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate
igitur periculum. Hoc tam callide Iuppiter excogitavit! Romulus lactens fulmine ictus; urbi igitur periculum ostenditur, ei quam ille condidit. Quam scite
per notas nos certiores facit Iuppiter! At eodem tempore signum Iovis conlocabatur, quo coniuratio indicabatur. Et tu scilicet mavis numine deorum id factum quam casu arbitrari, et redemptor, qui columnam
illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam,
non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis inmortalibus ad istam horam reservatus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.