Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[86]
23. quo etiam magis vituperanda est rei
maxime necessariae tanta incuria. una est enim
amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes
uno ore consentiunt; quamquam a multis virtus
ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quos
parvo contentos tenuis victus cultusque delectat;
honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius,
nihil esse levius existiment! itemque cetera, quae
quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui
pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem
sentiunt; et ei qui ad rem publicam se contulerunt,
et ei qui rerum cognitione doctrinaque delectantur,
et ei qui suum negotium gerunt otiosi; postremo
ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia
[p. 194]
vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte
liberaliter vivere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.