Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[69]
sed maximum est in amicitia superiorem parem
esse inferiori. saepe enim excellentiae quaedam
sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam,
grege. numquam se ille Philo, numquam Rupilio,
numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris
ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium
virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is
anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis per se posse esse ampliores volebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.