Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[65]
18. firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius quam1 in amicitia quaerimus
fides est; nihil est enim stabile, quod infidum est.
simplicem praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est;
quae omnia pertinent ad fidelitatem. neque enim
fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum,
neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque
[p. 176]
consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis
delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia
ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. ita
fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter
bonos esse non posse.
est enim boni viri, quem eundem sapientem licet
dicere, haec duo tenere in amicitia: primum, ne
quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel
odisse magis ingenui est quam fronte occultare
sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas
criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse
suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico
esse violatum.
1 quam MSS., quem Reid.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.