Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22]
talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. principio qui
potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in
amici mutua benevolentia conquiescit? quid dulcius
quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut
tecum? qui esset tantus fructus in prosperis rebus,
nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet?
[p. 132]
Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas
gravius etiam quam tu ferret. denique ceterae res,
quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus
fere singulis—divitiae, ut utare; opes, ut colare;
honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis;
amicitia res plurimas continet: quoquo te verteris
praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est. itaque non aqua,
non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia.
neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quae
tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et
perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur,
fuit. nam et secundas res splendidiores facit
amicitia, et adversas, partiens communicansque,
leviores.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.