Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
LAELIUS. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit
quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem
tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non
posse multis contingere.
CATO. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed
nequaquam in isto sunt omnia; ut Themistocles
fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum
ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum: “nec hercule,” inquit, “si ego
Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis,1 clarus
umquam fuisses.” quod eodem modo de senectute
dici potest; nec enim in summa inopia levis esse
senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti
etiam in summa copia non gravis.
1 LE add esses after Atheniensis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.