Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
At non est voluptatum tanta quasi titillatio in
senibus. credo, sed ne desideratio quidem; nihil
autem est molestum quod non desideres. bene
Sophocles, cum ex eo quidam iam affecto aetate
quaereret, utereturne rebus veneriis, “di meliora!”
inquit; “ego vero1 istinc sicut a domino agresti ac
furioso profugi.” cupidis enim rerum talium odiosum
fortasse et molestum est carere, satiatis vero et
expletis iucundius est carere quam frui; quamquam
non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non
desiderare dico esse iucundius.
1 ego vero PL2, Halm, Bait.; libenter vero L1BIRS, Müller.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.