Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
9. ne nunc quidem viris desidero adulescentis,
[p. 36]
is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus
quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam.
quod est, eo decet uti et quidquid agis1 agere pro
viribus. quae enim vox potest esse contemptior
quam Milonis Crotoniatae? qui cum iam senex
esset athletasque se exercentis in curriculo videret,
aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse,
“at hi quidem mortui iam sunt.” non vero tam isti,
quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam
es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. nihil
Sex. Aelius tale, nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibus
praescribebantur, quorum usque ad extremum
spiritum est provecta prudentia.
1 agis Reid; agas MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.