quinam Tantalidarum internecioni modusUtrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis dederint auctoritatem non facile dixerim;
paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili
poenis luendis dabitur satias supplici?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[90]
"Non animadvertunt" inquit "omnia di, ne reges
quidem". Quid est simile; reges enim si scientes praetermittunt, magna culpa est; at deo ne excusatio quidem est inscientiae. Quem vos praeclare defenditis,
cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis
morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae
a liberis a nepotibus a posteris. O miram aequitatem
deorum: ferretne civitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut
avus deliquisset?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.