nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod nunc abest.debebant illi quidem omnis bonos efficere, si quidem hominum generi consulebant;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[79]
Sed hic quidem locus concludi iam potest. nam si
stultitia consensu omnium philosophorum maius est
malum quam si omnia mala et fortunae et corporis ex
altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adsequitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos optume consultum a dis inmortalibus dicitis. nam ut nihil
interest utrum nemo valeat an nemo possit valere, sic
non intellego quid intersit utrum nemo sit sapiens an
nemo esse possit.
Ac nos quidem nimis multa de re apertissuma; Telamo autem uno versu totum locum conficit cur di
homines neglegant:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.