aut tu illum fructu fallas aut per litterasidemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat:
avertas aliquod nomen aut per servolum
percutias pavidum; postremo a parco patre
quod sumas, quanto dissipes libentius;
quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam [p. 150]quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt? o praeclarum munus deorum; ut Phormio possit dicere:
nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar
scio quicquam: ita omnes meos dolos fallacias
praestrigias praestrinxit commoditas patris.
cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.Sed exeamus e theatro, veniamus in forum.