previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 Fragments: sources are not immediately clear “Cicero ... cum multa dixisset quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen “Cotta non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis exstinguat”” Lact. Inst. 2.3.2 “adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus ... ante omnes Tullius ... nullam veritus impietatis invidiam ... quid super tali opinatione sentiret pietate cum maiore monstravit” Arnob. Nat. 3.6 “deorumne prudentia mundus regatur” v. 5 “de commodorum quae capimus copia” “de temporum ordine caelique constantia” “de Chrysippi argumentis, de domo pulchra cum pulchritudine mundi comparata, de totius mundi convenientia consensuque de Zenonis conclusionibus” “de vi ignea deque eo calore ex quo omnia generentur” “num mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem habeant de sideribus pastus indigentibus” “de natura artificiose ambulante” “mundum non aedificatum sed a natura conformatum”

2 Fragments “cur, si omnia deus hominum causa fecerit, etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in maria quam in terra. 10 quod Stoici veritatem non perspicientes ineptissime reppulerunt. aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium quorum adhuc lateat utilitas, sed earn processu tem- porum inventuiri, sicut iam multa prioribus saeculis incognita necessitas et usus invenerit. 11 quae tandem utilitas potest in muribus in blattis in serpentibus re- periri, quae homini molesta et perniciosa sunt? an medicina in his aliqua latet? quae si est, inueniatur aliquando, nempe adversus mala, cum id illi queran- tur, esse omnino malum. 12 viperam ferunt exustam in cineremque dilapsam mederi eiusdem bestiae mor- sui: quanto melius fuerat eam prorsus non esse quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari.” Lact. ira 13.9-12 “deus aut vult tollere mala et non potest, aut potest et non vult, aut neque vult neque potest, aut et vult et potest. 21 vult et non potest, inbecillus est, quod in deum non cadit, si potest et non vult, invidus, quod aeque alienum est a deo; si neque vult neque potest, et invidus et inbecillus est ideoque nec deus; si et vult et potest, quod solum deo conuenit, unde ergo sunt mala aut cur illa non tollit?” Lact. ira 13.20-21 “homines omnibus bestiis antecedunt” Diom. GL. 1.313.10

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: