Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[58]
ipsius vero mundi, qui omnia conplexu suo
coercet et continet, natura non artificiosa solum sed
plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et
provida utilitatum oportunitatumque omnium. atque
ut ceterae naturae suis seminibus quaeque gignuntur
augescunt continentur, sic natura mundi omnis motus
habet voluntarios, conatusque et adpetitiones, quas
ὁρμὰς Graeci vocant, et is consentaneas actiones sic adhibet ut nosmet ipsi qui animis movemur et sensibus.
Talis igitur mens mundi cum sit ob eamque causam vel
prudentia vel providentia appellari recte possit (Graece
enim πρόνοια dicitur), haec potissimum providet et in
is maxime est occupata, primum ut mundus quam aptissimus sit ad permanendum, deinde ut nulla re egeat,
maxume autem ut in eo eximia pulchritudo sit atque
omnis ornatus.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.