Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[52]
quae quam longa sit magna quaestio est, esse vero
certam et definitam necesse est. Nam ea quae Saturni
stella dicitur Φαίνωνque a Graecis nominatur, quae a
terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum
conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum
antecedendo tum retardando, tum vespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem
isdem temporibus efficiat. Infra autem hanc propius
a terra Iovis stella fertur, quae Φαέθων dicitur, eaque
eundem duodecim signorum orbem annis duodecim
conficit easdemque quas Saturni stella efficit in cursu
varietates.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.