Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[82]
Stoicorum quidem facilis conclusio est; qui
cum finem bonorum esse1 senserint congruere2 naturae
cumque ea convenienter vivere, cum id sit in sapientis3
situm non officio solum, verum etiam4 potestate, sequatur necesse est, ut, cuius in potestate summum bonum, in eiusdem vita beata5 sit. ita fit semper vita beata
sapientis.
Habes, quae fortissime de beata vita dici putem et,
quo modo nunc est, nisi quid tu melius attuleris, etiam
verissime.
Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit,6 quoniam te nulla
vincula impediunt ullius7 certae disciplinae libasque
ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis
movet,—quod paulo ante8 Peripateticos veteremque
Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere
[p. 442]
dicere9 auderent10 sapientis esse semper beatissimos,
id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere. multa11 enim a te contra istam
sententiam dicta sunt et Stoicorum ratione conclusa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.