Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[81]
itaque eam tergiversari
non sinent1 secumque rapient,2 ad quemcumque ipsae3
dolorem cruciatumque ducentur. sapientis est enim proprium nihil quod paenitere possit4 facere, nihil invitum,
splendide constanter graviter5 honeste omnia, nihil ita
expectare6 quasi certo7 futurum, nihil, cum acciderit,
admirari, ut inopinatum8 ac novum accidisse videatur,
omnia ad suum arbitrium referre, suis stare iudiciis.
quo9 quid sit beatius, mihi certe in mentem venire non
potest.10
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.