Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[76]
sint enim tria genera bonorum, ut1 iam a laqueis [p. 439]
Stoicorum, quibus usum me pluribus quam soleo intellego, recedamus, sint sane illa genera bonorum, dum
corporis et2 externa iaceant humi et tantum modo,
quia sumenda sint, appellentur bona, animi3 autem illa4
divina longe lateque se pandant caelumque contingant;
ut,5 ea qui adeptus sit, cur eum beatum modo et non
beatissimum etiam dixerim?
Dolorem vero sapiens extimescet? is enim huic maxime6 sententiae repugnat. nam7 contra mortem nostram
atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas
animi perturbationes satis esse videmur8 superiorum
dierum disputationibus armati et parati; dolor esse
videtur acerrumus virtutis9 adversarius; is ardentis
faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi,
patientiam se debilitaturum minatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.