Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
An1 tu me in viola putabas aut in rosa dicere? an
Epicuro, qui2 tantum modo induit personam philosophi
et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit,3 quod
quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit,
nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin possit exclamare: “quam pro nihilo
puto!” cum praesertim omne malum dolore definiat4
bonum voluptate, haec nostra honesta turpia inrideat [p. 438]
dicatque nos in vocibus5 occupatos inanis sonos fundere, neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut
leve aut asperum in corpore sentiatur: huic ergo, ut
dixi, non multum differenti a iudicio ferarum oblivisci
licebit sui et tum fortunam contemnere, cum sit omne
et bonum eius et malum in potestate fortunae, tum
dicere se6 beatum in summo cruciatu atque tormentis,
cum constituerit non modo summum malum esse dolorem, sed etiam solum?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.