Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[67]
Etenim, quae pars optuma est in homine, in ea situm
esse necesse est1 illud, quod quaeris, optumum. quid
est autem2 in homine sagaci ac bona mente melius?
eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus;
bonum autem mentis est virtus; ergo hac beatam vitam
contineri necesse est. hinc omnia, quae pulchra3 honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem4
illud5 paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt.
ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum
sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex6
honestate.7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.