Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
nunc1 et haec loqui, quae sunt magni
cuiusdam et alti viri, et eadem, quae vulgus, in malis
et bonis numerare concedi nullo modo potest. qua
gloria commotus Epicurus exoritur; cui etiam, si dis2
placet, videtur semper3 sapiens beatus. hic dignitate
huius sententiae capitur, sed numquam id diceret, si
ipse se4 audiret. quid est enim quod minus conveniat,
quam ut is, qui vel summum vel solum malum dolorem
esse dicat, idem5 censeat “quam hoc suave est!” tum,
cum dolore crucietur, dicturum esse sapientem? non [p. 419]
igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi6 sunt,7
sed ex perpetuitate atque constantia.8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.