Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
sed tamen
non agunt sic; nam et de honesto et de summo bono
separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis
magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilo
minus12 hoc agunt separatim. propriis enim et suis argumentis et admonitionibus3 tractanda quaeque res est,
tanta praesertim. cave enim putes ullam in4 philosophia
vocem emissam clariorem ullumve5 esse philosophiae
promissum uberius aut maius. Nam quid profitetur?
o dii boni! perfecturam se, qui legibus suis paruisset,
ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia
praesidia haberet in se bene beateque vivendi, ut esset
semper denique beatus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.