Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
videtur enim ad
exitum venisse quaestio.
Propemodum id quidem.
Verum tamen mathematicorum iste mos est, non
est philosophorum. nam geometrae cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae
ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, [p. 413]
illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est;
philosophi quamcumque rem habent in manibus, in
eam quae conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco
disputata sunt. quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset1
quaesitum, satisne ad beate vivendum virtus posset,
multa diceret? cui satis esset respondere se ante docuisse2 nihil bonum esse nisi quod honestum esset, hoc
probato consequens esse beatam vitam virtute esse
contentam,3 et quo modo hoc sit consequens illi, sic
illud huic, ut, si beata vita4 virtute contenta5 sit, nisi
honestum quod6 sit, nihil aliud sit bonum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.