Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[104]
intellegendum est igitur nec gloriam popularem
ipsam per sese expetendam nec ignobilitatem extimescendam. “veni Athenas”1 inquit Democritus “neque me
quisquam ibi2 adgnovit.”3 constantem hominem et gravem,
[p. 451]
qui glorietur4 a gloria se afuisse!56 an tibicines
ique, qui7 fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur, vir sapiens multo
arte maiore praeditus8 non quid9 verissimum sit,10 sed
quid velit vulgus, exquiret? an quicquam stultius
quam, quos singulos sicut operarios barbarosque contemnas, eos aliquid putare esse universos?11 ille vero
nostras ambitiones levitatesque contemnet honoresque
populi etiam ultro delatos repudiabit; nos autem eos
nescimus, ante quam paenitere coepit, contemnere.
est apud Heraclitum12 physicum de principe Ephesiorum
Hermodoro;13
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.