Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[82]
Sed cognita iam causa perturbationum, quae omnes
oriuntur ex iudiciis opinionum et voluntatibus, sit iam
huius disputationis modus. scire autem nos1 oportet
cognitis, quoad2 possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus nihil a3 philosophia posse aut
maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc
quadriduo disputata sunt. morte enim contempta et
dolore ad patiendum levato adiunximus sedationem
aegritudinis, qua nullum homini malum maius est. etsi
enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum
differt ab amentia, tamen ita4 ceteros, cum sunt in
aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae5 aut cupiditatis, commotos6 modo et perturbatos dicere solemus, [p. 403]
at eos, qui se78 aegritudini9 dediderunt, miseros adflictos10 aerumnosos calamitosos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.