Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
post Amafinium1 autem multi
eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter,2 quod et tam3 facile
ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
Sed defendat, quod45 quisque sentit; sunt enim iudicia
libera: nos institutum tenebimus nullisque6 unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requiremus.7 quod cum saepe alias, tum
nuper in Tusculano studiose egimus. itaque expositis
tridui disputationibus8 quartus dies hoc libro concluditur. ut enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus diebus, acta
res est sic: [p. 365]
Dicat, si quis volt, qua de re disputari velit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.