Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[64]
Sed aegritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca dicenda sunt. est enim metus, ut1
aegritudo praesentis, sic ille2 futuri mali. itaque non
nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant, alii autem metum praemolestiam3 appellabant,
quod esset4 quasi dux consequentis molestiae. quibus
igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnuntur sequentia. nam videndum est in utrisque, ne quid
humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus.5 sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate levitate dicendum est, tamen
multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere.
itaque sive casu6 accidit sive consilio, percommode factum est, quod eis de rebus quae maxime metuuntur,
de morte et de dolore, primo et proxumo die disputatum7 est. quae si probata sunt,8 metu magna ex
parte liberati sumus.
Ac de malorum opinione hactenus;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.