Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[60]
sed omnis eius modi perturbatio animi1 placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec2 bonum
illud esse, ex quo laetitia aut3 libido oriatur, nec
malum, ex quo aut metus aut aegritudo; verum tamen
haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam
aut naturale aut necessarium, ut4 ipsam5 aegritudinem
leniri videmus, cum obicimus6 maerentibus imbecillitatem7 animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem
constantiamque8 laudamus, qui non turbulente humana
patiantur. quod quidem solet eis etiam accidere, qui [p. 392]
illa mala esse censent, ferenda9 tamen aequo animo
arbitrantur.10 putat11 aliquis12 esse voluptatem bonum,
alius autem pecuniam; tamen et ille ab intemperantia
et hic ab avaritia13 avocari potest. illa autem altera
ratio et oratio,14 quae simul et opinionem falsam15 tollit
et16 aegritudinem17 detrahit, est ea quidem utilior, sed
raro proficit neque est ad volgus adhibenda.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.