Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[59]
ad te1 igitur mihi iam convertenda omnis [p. 391]
oratio est; simulas enim quaerere te de sapiente, quaeris autem fortasse de te.
Earum2 igitur perturbationum, quas exposui, variae
sunt curationes. nam neque omnis aegritudo una
ratione sedatur3 (alia est enim lugenti, alia miseranti
aut invidenti adhibenda4 medicina); est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum
ad universam perturbationem, quae est aspernatio
rationis aut5 adpetitus vehementior, an ad singulas,
ut ad metum lubidinem6 reliquas7 melius adhibeatur
oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum,
ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda8 omnino9 aegritudo, ut, si quis aegre ferat se
pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum
non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere. nimirum hoc melius, ne, si10 forte de paupertate non
persuaseris, sit aegritudini concedendum; aegritudine
autem sublata propriis rationibus, quibus heri usi
sumus, quodam modo etiam paupertatis malum tollitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.