Fa/cinus fecit ma/ximum, cum Da/nais inclina/ntibusproelium restituit insaniens:
Summa/m rem perfeci/t7 manu.8
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[52]
nescio, ecquid
ipsi nos fortiter in re p. fecerimus: si quid fecimus,
certe irati non fecimus. an est quicquam similius insaniae1 quam ira? quam bene Ennius “initium” dixit2
“insaniae.” color, vox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis? quid
Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio?
nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam; satis est instructa parata armata per sese.
nam isto quidem modo3 licet dicere utilem vinulentiam
ad fortitudinem, utilem4 etiam dementiam, quod et insani
[p. 387]
et ebrii multa faciunt saepe vehementius. semper
Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; nam56
2 Enn. fr. inc. 18
3 isto modo quidem ς corr. We.
4 vinul.... 27 utilem om. V
5 Trag. inc. 64
6 nam poetae tribuunt alii
8 manu Bentl. manus ς manu sua restituit proelium Insaniens G. Hermann op. 7, 382 sed cf. Plasberg, Festschr. f. Vahlen 224, qui recte proel. r. ins. Ciceroni, non poetae tribuisse vid.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.