Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
cuius, ut
arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit1 sociis, terrorem
autem2 hostibus, ut ipsum Hectorem,3 quem ad modum
est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse
ad pugnam paeniteret. atque4 hi conlocuti inter se,
prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil
ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt.
ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen5
invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec
Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia
fuerit iratus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.