Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
Ergo hic,1 quisquis est, qui moderatione et
constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut
nec tabescat molestiis nec frangatur timore2 nec sitienter quid expetens3 ardeat4 desiderio nec alacritate
futtili5 gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut
intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum6 videri potest. quid enim videatur
ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis
totiusque mundi nota sit magnitudo?7 nam8 quid aut
in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae
magnum sapienti videri potest, qui semper animo9 sic [p. 380]
excubat, ut ei nihil inprovisum accidere possit, nihil
inopinatum, nihil omnino novum?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.