Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cum multis locis1 nostrorum hominum ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is studiis, quae sero admodum2 expetita in hanc civitatem
e Graecia transtulerunt. nam cum a primo urbis ortu
regiis3 institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium,4
equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset5 constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est
dominatu regio re p.6 liberata. nec vero hic locus est, ut de
moribus institutisque maiorum et disciplina ac temperatione civitatis loquamur; aliis haec locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in is sex libris,
quos de re publica scripsimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.