Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[80]
Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat a te1 propositum, aberravit oratio. tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet [p. 358]
turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur
sapientia vixque appareat, qui2 nihil opinione adfingat
adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum,3
se quam maxume excruciari luctuque confici, quo pravius nihil esse possit. edocuit tamen ratio, ut mihi
quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quaereretur hoc tempore, num4 quod esset malum nisi quod
idem dici turpe posset, tamen ut videremus,5 quicquid
esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed
voluntario iudicio et opinionis errore contractum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.