Nec ve/ro tanta prae/ditus sapie/ntia4haec cum disputant, hoc student efficere, naturae obsisti nullo modo posse; idem8 tamen fatentur graviores aegritudines suscipi, quam natura cogat. quae est igitur amentia—? ut nos quoque idem ab illis9 requiramus.
Quisqua/m est,5 qui aliorum aeru/mnam dictis a/dlevans
Non i/dem, cum fortu/na mutata i/mpetum
Conve/rtat,6 clade su/bita frangatu/r sua,
Ut i/lla ad alios di/cta et praecepta e/xcidant.7
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[71]
quid hos
aliud placavit nisi quod luctum et maerorem esse non
putabant viri? ergo id, quod alii rectum opinantes
aegritudini se solent dedere, id hi turpe putantes aegritudinem reppulerunt. ex quo intellegitur non in natura,
sed in opinione esse aegritudinem.
Contra dicuntur haec: quis tam demens, ut sua voluntate maereat? natura adfert dolorem, cui quidem
Crantor, inquiunt, vester cedendum putat; premit enim
atque instat, nec resisti potest. itaque Oileus1 ille apud [p. 353]
Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte2 consolatus esset, is cum audivisset3 de suo, fractus est.
de cuius commutata mente sic dicitur:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.