Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[68]
Philosophi summi nequedum1 tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt
in summo se malo esse? sunt enim insipientes, neque
insipientia ullum maius malum est. neque tamen lugent. quid ita? quia huic generi malorum non adfingitur2 illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium
pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem
adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae
omnium maxuma est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.