Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[66]
Ergo in potestate est abicere dolorem, cum velis,
tempori servientem. an est ullum tempus, quoniam
quidem res in nostra potestate est, cui1 non ponendae
curae et aegritudinis2 causa serviamus?3 constabat eos,
qui concidentem volneribus Cn. Pompeium vidissent,4
cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo
sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos viderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga; posteaquam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique
coepisse. timor igitur ab his aegritudinem potuit repellere,
[p. 351]
ratio ab sapienti viro5 non poterit? Quid est
autem quod plus valeat ad ponendum dolorem, quam
cum est intellectum nil6 profici et frustra esse susceptum? si igitur deponi potest, etiam non suscipi potest;
voluntate igitur et iudicio suscipi aegritudinem confitendum est.7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.