Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[60]
negabat genus hoc orationis quicquam omnino ad levandam aegritudinem pertinere. id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem
incidissemus; nam illam quidem orationem ex commemoratione12 alienorum malorum ad malivolos consolandos3
[p. 348]
esse accommodatam. Mihi vero longe videtur
secus. nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet4 admonetque esse
hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat,
et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et
tranquille tulisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.