Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]
quid enim? de bello Punico agitur? de quo ipso cum aliud M. Catoni, aliud L. Lentulo videretur, nulla inter eos concertatio1 umquam fuit.
hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane
animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu,
non in contione,2 non apud exercitum neque ad3 censores
dicere audeant. sed cum istis alias, et eo quidem animo, nullum ut certamen instituam, verum dicentibus facile cedam; tantum admonebo, si maxime verum sit ad
corpus omnia referre sapientem sive, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat, sive omnia referre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non
sunt, ut in sinu4 gaudeant, gloriose loqui desinant.5
Cyrenaicorum restat sententia;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.