Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
negat Epicurus1
iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunae, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens
non beatus sit. omnia philosopho digna, sed cum voluptate pugnantia. “non istam dicit voluptatem”. dicat
quamlibet; nempe eam dicit, in qua virtutis nulla pars
insit. age, si voluptatem non intellegimus, ne dolorem [p. 343]
quidem? nego igitur eius2 esse, qui3 dolore4 summum
malum metiatur, mentionem facere virtutis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.