previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[11] quod aliis quoque multis locis reperietur;1 sed id alias, nunc, quod instat. totum igitur id2 quod quaerimus quid et quale sit,3 verbi vis ipsa declarat. eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo4 sit, qui5 contra adfecti6 sint, hos insanos appellari necesse est. itaque nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exisse ex potestate dicimus eos, qui ecfrenati7 feruntur aut libidine aut iracundiaquamquam ipsa iracundia libidinis est pars; sic enim definitur: iracundia ulciscendi libido8—; qui igitur exisse ex potestate9 dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sint in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est. Graeci autem μανίαν10 unde appellent, non facile dixerim; eam tamen ipsam11 distinguimus nos melius quam illi. hanc enim insaniam, quae iuncta stultitiae12 patet latius,13 a furore disiungimus.14 Graeci volunt illi quidem, sed parum valent verbo: [p. 322] quem nos furorem, μελαγχολίαν15 illi vocant; quasi vero atra bili16 solum mens ac non17 saepe vel iracundia graviore vel timore18 vel dolore moveatur;19 quo genere Athamantem Alcmaeonem20 Aiacem Orestem furere dicimus. qui ita sit adfectus, eum dominum esse rerum suarum vetant duodecim21 tabulae; itaque non est scriptumsi insanus”, sedsi furiosus22 escit”. stultitiam23 enim censuerunt constantia,24 id est sanitate, vacantem posse tamen tueri mediocritatem officiorum et vitae communem cultum atque usitatum; furorem autem25 esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem. quod cum maius26 esse videatur quam insania, tamen eius modi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania.2728 sed haec alia quaestio est; nos ad propositum revertamur.

1 reperitur G1

2 alt.id om. H ς

3 sit fit V

4 nulla X corr. V1?

5 quia K1

6 affecti GR2 insani G1

7 hecfrenati G (h del.2) hęc fr. V effr. RrecVrec

8 ulciscendi libido cf. Aug. civ. 14,15 quis V1

9 dicimus ... 20 ex potestate om. H

10 manian X (man in r. V1) appellant X

11 ipsa KGH (ipsāR, sed vix m. 1

12 stultitiae K2VcBGr.(?) stultitia X

13 nos post latius add. Vc

14 distinguimus R

15 melancholian GV -iam KRH

16 atribili V1K (-bili) atra- bili GR

17 non add. Rc

18 vel timore add. G2

19 totum . . 322, 3 moveatur H

20 alomeonem K1 alcmeonem V (on in r. Vc)

21 duodecem R1V tab. 5, 7. Ciceronis locus obversatur Horatio s. 2, 3, 217

22 insanus et fur. Non. escit Bouhier esse incipit ω esset Non.

23 stultiam V (ssrec) stultia K (- 2) stultitia GR1 (-ă2) H

24 inconstantiam KR (etiam m a m. 1 ut. v.) V1 (sed in et m exp.1) H inconstantia G insaniam enim censuerunt constantiam, id est sanitatem, tamen posse tueri Non.

25 autem om. Non.

26 magis R1

27 itaque stultitia censuerunt ... 13 insania

28 itaque ... 13 cadere possit, insania non Non. 443, 2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: